- ALNATEF, aut NATEF
- ALNATEF, aut NATEFArabibus est bdellium qurum aut margaritum purum. Proprie enim Natef apud eos nomen est turundae vel coptarii longioris et rotundi, ad instar da ctyli vel phoenicobalani; hinc bdellium, Alnatef, quia ex ganere gummium est, quae dum guttatim ex arbore fluunt, nunc rotundiore formâ, nunc longiore et calindraceâ concrescunt. Margaritum item Alnatef, inprimis ex stalagmiorum genere, quae velut guttae aquae cadentes et tractim ponus suum sustinentes, balani productioris formam non male retinent. Vide Salmaf. ad Solin. p. 1334.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.